HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XIV: De potestate offerendi eis data, et accipiendi partes suas

#Levit. VIII

Obtuleruntque Aaron et filii ejus vitulum pro peccato suo, super caput ejus manus imponentes. Quem cum immolasset Moyses, tinxit digitum in sanguine, et tetigit ex eo cornua altaris per gyrum, et fecit de eo, sicut de vitulo pro peccato. sacerdotis facienda praediximus. Obtulerunt, et arietem in holocaustum, hostiam scilicet salutarem. Et fecit Moyses de eo, sicut de holocaustis salutaribus fieri praeceperat Dominus. Obtuleruntque per manus impositionem arietem secundum, hostiam scilicet consecrationis ipsorum. Quem cum immolasset Moyses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae eorum dextrae, et pollicem manus dextrae, similiter, et pedis dextri. Reliquum sanguinis fudit super altare per circuitum. Adipem vero omnem, et caudam, renes quoque cum renunculis, et armum dextrum separavit. Tollensque de canistro collyridam unam, et laganum unum, et crustulum unum, omnia simul tradidit Aaron, et filiis ejus, quasi dicat: Accipite potestatem sumendi haec a populo, quaedam ad offerendum Domino, quaedam ad usum vestrum. Qui cum tenerent eas inter manus, superposuit Moyses omnibus pectusculum. Unde et pectusculum elevationis dictum est, quia omnibus superpositum fuit: in signum tamen, quia superior est omnium sapientia; etiam pro elevatione offerentium legitur sic vocatum. In pacificis enim, et salutaribus, armum, et pectus prius elevabant offerentes coram Domino, et post tradebant sacerdotibus sicut per partes eis assignatas. Armus vero dexter dicebatur separationis, quia in separatione membrorum hostiae, primus ab ea separabatur, et quia in parte sacerdotum separavit illum Moyses, tanquam caeteris membris digniorem. Tradunt enim quidam quod formatio corporis animalis in utero matris ab humero dextro inchoatur. Tenentes ergo filii Aaron omnia haec in manibus, elevaverunt coram Domino, et tradiderunt ea Moysi, qui omnia adolevit Domino super altare, eo quod oblatio consecrationis esset. Assumensque unguentum, et de sanguine, qui erat in altari, admiscens aquas fontium, aspersit eos, et super vestimenta eorum. Cumque sanctificati essent in hunc modum reliquas carnes arietis coxerant ante fores tabernaculi; et ibi comederunt eas cum panibus qui residui fuerunt in canistro, et quidquid in canistro superfuit ex eis, ignis absumpsit. In eumdem modum iteravit singula, quae diximus Moyses septem diebus, tamen non vestivit eos, quia semel induti septem diebus non deposuerunt vestes sanctas, nec de atrio tabernaculi sunt egressi. Quidam tamen tradunt prima die omnia, ut diximus fuisse prosecuta sex diebus consecrationis sequentibus, oblationes quotidie iteratas, sed non unctionem. Josephus vero dicit, omnia sicut et in prima die sequentibus fuisse prosecuta diebus.